ESENCIA CRISTIANA
(En 1ª Corintios)
*
Sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum ómnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco.
Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
Non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
Praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
VIDETE ENIM VOCATIONEM VESTRAM.
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio... quam nemo principum huius saeculi cognovit, si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei... Spiritualis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur... Nos autem sensum Christi habemus.
Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnalis estis et secundum hominem ambulatis?
Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus.
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus.
Templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis.
Nemo se seducat... Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum… Nemo itaque glorietur in hominibus… Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.
Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
Rogo ergo vos: IMITATORES MEI ESTOTE, SICUT ET EGO CHRISTI.
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Auferte malum ex vobis ipsis.
Sancti de hoc mundo iudicabunt… Angelos iudicabimus.
Iniqui regnum Dei non possidebunt.
Corpora vestra membra sunt Christi… Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est… Membra vestra templum sunt Spiritus sancti… Glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempos, ut vacetis orationi… melius est enim nubere quam uri.
Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet… Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
DE VIRGINIBUS AUTEM PRAECEPTUM DOMINI NON HABEO.
Tempus breve est… vos sine sollicitudine esse.
Scientia inflat, caritas vero aedificat… Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
NUMQUID NON HABEMUS POTESTATEM MULIEREM SOROREM CIRCUMDUCENDI SICUT ET CETERI APOSTOLI ET FRATRES DOMINI ET CEPHAS?
Ita et Dominuus ordinavit iis qui evangelium anuntiant, de evangelio vivere.
Si evangelizavero, non est mihi gloria, necesitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangelizavero.
Ómnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
Castigo corpus deum et in servitute redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobum efficiar.
PETRA AUTEM ERAT CHRISTUS.
Qui se existimat stare videat ne cadat… Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.
Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae Dei.
Neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino.
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini adnuntitbitis donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
Nemo potest dicere: Dominus Iesu, nisi in Spiritu sancto.
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus… Idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult.
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ita et Christus... et omnes in uno Spiritu potati sumus... ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
Aemulamini autem charismata meliora.
Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens... nihil sum... nihil mihi prodest.
Caritas numquam excidit... Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem... Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum est caritas.
Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat... Vos, quoniam aemulatores estis sprituum, ad aedificationem, ecclesiae quaerite ut abundetis.
OMNIA AD AEDIFICATIONEM FIANT... Non enim est dissensionis Deus, sed pacis.
Christus mortuus est pro peccatis nostris... sepultus est... resurrexit tertia die... visus est Cephae et post hoc undecim... visus est plus quam quingentis fratribus simul... deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christuas non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra... adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
Cum autem suiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius suiectus erit ei qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
CORRUMPUNT MORES BONOS COLLOQUIA MALA.
Sicut portavimus imaginem terreni, portemos et imaginem caelestis.
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini. Omnia vestra in caritate fiant.
Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema.