Desde mi celda doméstica
Buscando...
miércoles, 20 de mayo de 2015

ESENCIA CRISTIANA EN EL EVANGELIO DE MARCOS


ESENCIA CRISTIANA

(En el Evangelio de Marcos)

*

Ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: paenitemini et credite evangelio.
Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
Quaenam doctrina haec nova?
Omnes quaerunt te.
Et conveniebant ad eum undique.
Filius hominis habet poterstatem in terra dimittendi peccata.
Numquam sic vidimus.
Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?
Quare discipuli Iohannis et pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Vocavit ad se quos voluit ipse.
Qui seminat, verbum seminat.
Alii sunt qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes verbum, et sine fructu efficitur.
Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur; nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
Magister, non ad te pertinet quia perimus?
Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?
Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Quis me tetigit?
Fides tua te salvam fecit.
Noli timere, tantummodo crede.
Et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non peram, non panem, neque in zona aes, sed calceatos sandalias, et ne induerentur duabus tunicis.
Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum.
Et exiens vidit turbam multam Iesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastoram, et coepit illos docere multa.
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et praecepta hominum.
BENE OMNIA FECIT.
Quid generatio ista signum quaerit?
Videte, et cavete a fermento pharisaeorum.
Et coepit docere eos, quoniam oportet Filium hominis pati multa et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam faciet eam.
Hic est Filius meus carissimus, audite illum.
Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam.
Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem daemonia, qui non sequitur nos; et prohibuimus eum. Iesus autem ait: NOLITE PROHIBERE EUM; NEMO EST ENIM QUI FACIAT VIRTUTEM IN NOMINE MEO, ET POSSIT CITO MALE LOQUI DE ME. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
Iesu fili David, miserere mei... Quid tibi vis faciam?... Rabboni, ut videam.
Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in caelis estt dimittat vobis peccata vestra.
Unus est Deus et non est alius praeter eum.
Vidua haec pauper plus omnibus misit; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit.
Videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit.
A ficu autem discite parabolam. Cuam iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
Amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me.
Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu.
Tu est Christus filius Dei benedicti? Ego sum; et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem cum nubibus caeli.
Tu es rex Iudaeorum? Tu dicis.
Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Nolite expavescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum: surrexit, non est hic.
EUNTES IN MUNDUM UNIVERSUM PRAEDICATE EVANGELIUM OMNI CREATURAE.
                   

Compartir en :
 
Back to top!