Desde mi celda doméstica
Buscando...
miércoles, 20 de mayo de 2015

ESENCIA CRISTIANA EN LA CARTA A LOS ROMANOS


ESENCIA CRISTIANA

(En la Carta a los Romanos)

*


Segregatus in evangelium Dei… dilectis Dei, vocatis sanctis. 
Fides vestra annuntiatur in universo mundo.
Sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.
Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
Quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles.
Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis… qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori... Inmutaverunt naturalem usum in eum usum que est contra naturam... repletos omni iniquitate... qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Secundum autem duritiam tuam et impenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationes iusti iudicii Dei, qui REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EIUS... Non enim est acceptio personarum apud Deum.
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur... Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus.
Non enim qui in manifesto Iudaeus est; neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio; sed qui in abscondito, Iudaeus est; et circumcisio cordis, in spiritu non littera; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est.
Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum.
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis., qui TRADITUS EST PROPTER DELICTA nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.
Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit.
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis... Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccators essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit... Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia; ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrun.
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.
Quod enim operor non intellego; non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod odi malum illud facio.
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant... Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt.... Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
SI QUIS AUTEM SPIRITUM CHRISTI NON HABET, HIC NON EST EIUS.
QUICUMQUE ENIM SPIRITU DEI AGUNTUR, II SUNT FILII DEI.
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificamur.
Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat... Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.
Spes autem quae videtur, non est spes.
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus sicut oportet nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia ccperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti... Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavil.
SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS?
Deus qui iustificat; quis est qui condemnet?
Quis ergo nos separabit a caritate Christi?
Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israhelitae… Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei.
Quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus.
Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti… Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris… Non enim est distinctio Iudaei et Graeci; nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
FIDES EX AUDITU, AUDITUS AUTEM PER VERBUM CHRISTI.
Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.
Propter incredulitatem fracti sunt, tu autem fide stas.
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
O ALTITUDO DIVITIARUM, SAPIENTIAE ET SCIENTIAE DEI! QUAM INCOMPREHENSIBILIA SUNT IUDICIA EIUS ET INVESTIGABILES VIAE EIUS!
Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei, bona et beneplacens et perfecta.
Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
Benedicite persequentibus vos; benedicite et nolite maledicere.
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum… Dei enim minister est tibi in bonum… Reddite argo omnibus debita.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis; qui enim diligit proximum, legem implevit.
HORA EST IAM NOS DE SOMNO SURGERE… Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die, honeste ambulemus… Induimini Dominum Iesum Christum.
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
Omne autem quod non est ex fide, peccatum est.
Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem… ut unánimes uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Iesu Christi.
Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum.
Adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum.
Salutate invicem in osculo sancto.
***

Compartir en :
 
Back to top!