ESENCIA CRISTIANA
(En el Evangelio de Mateo)
*
Paenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
Facite ergo fructum dignum paenitentiae.
Et ecce vox de caelis dicens: Hic est filius meus dilectus.
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Beati pauperes spiritu, mites, qui lugent, qui esuriunt et sitium iustitiam, misericordes, mundo corde, pacifici, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
Vos estis sal terrae.
Vos estis lux mundi.
Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum.
Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio.
Omnis qui viderit mulierem ad concuspiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
Sit autem sermo vester, est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a malo est.
Ego autem dico vobis: non resistere malo.
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito.
Sic ergo vos orabitis: Pater noster...
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra.
Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava.
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo.
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Lucerna corporis tui est oculus tuus.
Non potestis Deo servire et mammonae.
Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius.
Nolite solliciti esse in crastinum.
Nolite iudicare, ut non iudicemini.
Eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
Nolite dare sanctus canibus.
Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
OMNIA ERGO QUAECUMQUE VULTIS UT FACIANT VOBIS HOMINES, ET VOS FACITE ILLIS.
Quam angusta porta et arta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam!
Attendite a falsis prophetis. A fructibus eorum cognoscetis eos.
Qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
Domine, si vis, potes me mundare.
Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Culpes foveas habent et volucres caeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Quid timidi estis, modicae fidei?
Confide fili, remittuntur tibi percata tua.
Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Neque mittunt vinum novum in utres veteres. Sed novum in novos mittunt, et ambo conservantur.
Impone manum tuam super eam, et vivet.
Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.
Non est enim mortua puella, sed dormit.
Secundum fidem vestram fiat vobis.
Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Gratis accepistis, gratis date.
Nolite possidere.
Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui.
Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus.
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Ne ergo timueritis eos. Timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in caelis est.
Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Abscondisti, Pater, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Si autem scietis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium, numquam condemnassetis inocentes.
Omne regnum divisum contra se desolabitur. Si autem ego in spiritu Dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit.
Ex fructu arbor agnoscitur.
Ex abundatia enim cordis os loquitur.
Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est.
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius el superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
Simile est regnum caelorum theasuro abscondito in agro; quem qui invenit homo, abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
Omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua.
Date illis vos manducare.
Habete fiduciam; ego sum, nolite timere.
Modicae fidei, quare dubitasti?
Irritum fecistis mandatum Dei propter tratitionem vestram.
Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Misereor turbae.
Faciem ergo caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire?
Vos autem quem me esse dicitis?
Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suma et sequatur me.
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
Quare nos non potuimus eicere illum? Propter incredulitatem vestram. Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque Septies? Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.
Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum.
Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me.
Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Nescitis quid petatis.
Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Et accesserunt ad eum caeci et claudi, et sanavit eos.
Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei; publicani autem et meretrices crediderunt ei.
Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.
In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatos universa lex pendet et prophetae.
Vos autem nolite vocari rabbi, nec patrem, nec vocemini magistri.
Videte ne quis vos seducat.
Videte ne turbemini.
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et adventus Filii hominis.
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a cosntitutione mundi.
Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Converte glaudium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.
Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
ECCE EGO VOBISCUM SUM OMNIBUS DIEBUS USQUE AD CONSUMMATIONEM SAECULI.
***