ESENCIA CRISTIANA
(En los Hechos de los Apóstoles)
*
Accipietis virtutem supervenientes Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae.
Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
Hi omnes erant perverantes unanimiter in oratione.
Et repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
“Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri”.
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Paenitentiam agite, et baptizetur unsquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti.
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus.
Omnes etiam qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia.
Sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem.
“Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula”.
Quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
Vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis, ut convertet se unusquisque a nequitia sua.
In nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste adstat coram vobis sanus.
Et non est in alio aliquo salus; nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvare fieri.
Si ustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate.
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Spiritu sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una… neque enim quisquam egens erat inter illos.
OBEDIRE OPORTET DEO MAGIS QUAM HOMINIBUS.
Non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis.
“Ecce video caelos apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei.”
Qui dispersi erant pertransibant evangelizantes verbum Dei… Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.
Putasne intellegis quae legis?... Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?
Quid me persequeris?... Quis es Domine?... Ego sum Iesus, quem tu persequeris… Domine, quid me vis facere?
Dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu sancto.
Et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam his est Filius Dei.
Ecclesia habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione sanct Spiritus replebatur.
Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
Religiosus ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper.
QUOD DEUS PURIFICAVIT, TU COMMUNE NE DIXERIS.
Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Iohannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
Occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio.
Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
Consideransque ad domum Mariae, matris Iohannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Erant autem in ecclesia prophetae et doctores.
Desiderabat audire verbum Dei.
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus.
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino in quem crediderunt.
Visum est enim Spiritui sancto et nobis nihil ulyta imponere vobis oneris quam haec neccessaria: ut adstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione, a quibus custodientes vos bene agetis.
Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
Et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.
Quid me oportet facere ut salvus fiam?... Crede in Dominum Iesum, et salvus eris tu et domus tua.
Possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina?
IN IPSO ENIM VIVIMUS ET MOVEMUR ET SUMUS.
Noli timere, sed loquere et ne taceas; propter quod Ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te.
Hic erat edoctus viam Domini, et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu.
Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam adquisivit sanguine suo.
BEATIUS EST MAGIS DARE QUAM ACCIPERE.
Et intrantes domum Philippi evabgelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. Huic autem erant quattuor filiae virgines prophetantes.
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utraque confitentur.
Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae pophetae locuti sunt futura esse et Moisés, si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen adnuntiaturus est populo et gentibus.
Sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium, et cum fregisset, coepit manducare.
Ad quem Paulus intravit, et cum orasset et imposuisset ei manus, salvavit eum. Quo facto, omnes, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur, qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant.
Quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eis de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.