ESENCIA CRISTIANA
(En Carta a los Gálatas)
*
Apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem.
Miror quod sic tam cito trasferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi.
SI ADHUC HOMINIBUS PLACEREM, CHRISTI SERVUS NON ESSEM.
Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me.
Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent.
Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter vivis et non iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare?
Non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi… Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro… Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo.
CHRISTO CONFIXUS SUM CRUCI; vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt… Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est; quia IUSTUS EX FIDE VIVIT… Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; quia scriptum est MALEDICTUS OMNIS QUI PENDET IN LIGNO.
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filum suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus… ITAQUE IAM NON EST SERVUS, SED FILIUS; QUOD SI FILIUS, ET HERES PER DEUM.
Scrptum est enim, quoniam Abraham duos filos habuit, unum de ancilla et unum de libera.Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra... Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae.
Qua libertate Christus nos liberavit.
In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur.
Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, espiritus autem adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis illa faciatis.
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex.
SI SPIRITU VIVIMUS, SPIRITU ET AMBULEMUS.
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legen Christi: Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Nolite errare. Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet.
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
***