ESENCIA CRISTIANA
(En 2ª Corintios)
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni presura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo.
Non simus videntes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos.
Dei enim Filius Iesus Christus non fuit EST ET NON, sed EST in illo fuit.
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu... Quia Christi bonus odor sumus Deo... Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei; sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur.
LITTERA ENIM OCCIDIT, SPIRITUS AUTEM VIVIFICAT.
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
Illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit.
Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt.
Si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in caelis.
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino.
Caritas enim Christi urget nos… et pro omnibus mortuus est Christus, ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Si qua ergo in Christo, nova creatura: vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
Posuit in nobis verbum reconciliationis.
NE IN VACUUM GRATIAM DEI RECIPIATIS.
Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
Nolite iugum ducere cum infidelibus… Vos enim estis templum Dei vivi.
Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei.
Quae enim secundum Deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: QUI MULTUM NON ABUNDAVIT, ET QUI MODICUM NON MINORAVIT.
In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus.
Qui autem gloriatur, in Domine glorietur.
Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur.
Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.
***