ESENCIA CRISTIANA
(En el Evangelio de Lucas)
Ex ordine tibi scribere, ut cognoscas eorum verborum veritatem.
Erant autem iusti ambo ante Deum.
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae, ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.
Hic erit magnues, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sadem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.
Puer autem crescebat et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.
Quia non erat eis locus in diversorio.
Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
Homo iste, Simeon, iustus et timoratus exspectans consolationem Israhel, et Spiritus sanctus erat in eo.
Confitebatur Domino; et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israhel.
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo.
Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse?
Et erat subditus illis.
Et venit praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.
Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat.
Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.
Nemine concutiatis neque calumniam faciatis; et contenti estote stipendiis vestris.
Veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum eius. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni; cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suan et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane, et agebatur a Spiritu in desertum.
NON SOLO PANE VIVIT HOMO, SED IN OMNI VERBO DEI.
DOMINUM DEUM TUUM ADORABIS ET ILLI SOLI SERVIES.
NON TENTABIS DOMINUM DEUM TUUM.
Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare anhum Domini acceptum et diem retributionis.
Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentía: quia Tu es Filius Dei.
Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei; quia ideo missus sum.
Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Subductis ad terram navibus, relictis ómnibus secuti sunt eum.
Domine, si vis, potes me mundare.
Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam
Exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
Vae vobis divitibus... qui saturati estis... qui ridetis nunc... cum benedixerint vobis homines.
Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur.
Qui autem audit et non facit similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento.
Adulescens, tibi dico: surge.
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Videte ergo quomodo audiatis; qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere auferetur ab illo.
Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt.
Redi in domum team, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.
Tetigit me aliquis; nam ego novi virtutem de me exiisse.
Convocatis autem duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos.
Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus et refulgens.
Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit.
Nescitis cuius spiritus estis. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.
Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum Dei.
Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Vae tibi, vae tibi: quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.
Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo scit quis sit Filius nisi Pater, et quis sit Pater nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Beati oculi qui vident quae vos videtis.
Quis est meus proximus?... Qui fecit misericordiam in illum.
Sollicita es et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium.
Domine, doce nos orare.
Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?
Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Vae vobis, quia praeteritis iudicium et caritatem Dei..., quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro..., quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra nesciunt..., qui tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis.
Videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt? Sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.
Nolite solliciti esse animae vestrae... Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum?
Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes.
Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Contendite intrare per angustam portam; quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum.
Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos... et coeperunt simul omnes excusare… Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cenam meam.
Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Dico autem vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent paenitentia.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est; et accurrens, cecidit super collum eius et osculatus est eum.
Fili, omnia mea tua sunt.
Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Nemo servus potest duobus dominis servire… Non potestis Deo servire et mamonae.
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra; quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno.
Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus.
OPORTET SEMPER ORARE ET NON DEFICERE.
Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum.
Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
DOMUS MEA DOMUS ORATIONIS EST.
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
Multi enim venient in nomine meo dicentes quia Ego sum et Tempus appropinquavit; nolite ergo ire post eos.
Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Caelum et rerra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae... VIGILATE ITAQUE OMNI TEMPORE ORANTES.
Vae homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Et egressus foras Petrus flevit amare.
Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros... quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?
Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt.
Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit.
De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
O stulti et tardi corde ad credendum in ómnibus quae locuti sunt prophetae.
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum... Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?
PAX VOBIS, EGO SUM, NOLITE TIMERE.
Vos autem testes estis horum.